- EVAN
- EVANunum est ex Bacchi cognominibus, ab Evantium mulierum clamore impositum. Ovid. Met. l. 4. v. 15.Nyctileasque Eleusque parens et Iacchus et Evan.a quo etiam Semeleius Evan dicitur. Unde Evantes vocantur mulieres eiusdem sacra celebrantes. Propert. l. 2. Eleg. 3. adversus se ipsum v. 18.Egit ut Evantes dux Ariadna choros.Stat. l. 1. Silv. 2. v. 220.Bassaridum iactator Evan.Idem Theb. l. 5. v. 94.A summis auditus montibus Evan,Nic. Lloyd. Imo ipsum hoc Protomatris nostrae nomen esse, adeoque in sacris his, vestigia quaedam primorum Parentum lapsûs latuisse, docer Clemens Alexandr. Protrept. p. 7. Ubi Bacchi orgia celebrant, Α᾿νεςτεμμένοι, inquit, σοῖς ὄφεσιν, ἐπολολύξονσες Εὐαν. Εὔαν ενείνην, δἰ ἣν ἡ πλάνη παρηκολούθησε καὶ σημεῖον Ο᾿ργίων Βακχικῶν ὄφις ἐςτὶ τετελεσμένος. Αὐσίκα γοῦν κατα την` ἀκριβῆ τῶ Ε῾βραίων φωνην`, τὸ ὄνομα τȏυ Εὑϊα δασυνό μενον ἑρμηνεύεται ὄφις ἡ θήλεια, Coronati serpentibus, ululantes Evan: illam per quam error est consecutus; et signum Bacchicorum Orgiorum est serpens consecratus. Iam vero si accurate vox spectetur Hebraica, nomen Hevia aspiratum exponitur serpens femina, apud Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. purioris c. 7. §. 10. Vide quoqueve infra voce Isis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.